Loading PDF… 0%
IMPRIMATURPRAENO'l'ANDARomae, die 78 mensis Maii 1959.ffi EUGENIUS, CAR;D, TISSERANT,Episcopus Ostiensis ac Portuensis et S. Rufinae.S. Congregatio pru Ecclesia Orientali a Secretis.Tipografia Pio X - Via Etruschi, 7 - Roma, Giugno 19591. - Ecclesia ita aedificata sit ut quamplurimum eiusabsis versus orientem dirigatur. In ipsa tres partes benedistinguantur: ec haikla » seu navis, ubi fideles stant,« qestroma », qui paululum supra navem elevatus, propesanctuarium, cantoribus reservatur, et ipsum sanctuariumad quod per portam cancellorum tribus gradibus a« qestroma >> ascenditur et ab ipso separatur velo. Soletinveniri in ecclesia etiam « beth sahde » seu locus ubicorpora et reliquia sanctorum martyrum custodiuntur,qui prope sanctuarium, ad eius parietem orientalemsitus est. Habeatur quoque baptisterium extra sanctua-rium et ec qestrorna » situm. In medio sanctuario suspen-ditur aut stat lampas magna.2. - Altare ita plerumque erigitur ut eius latus orien-tali parieti ecclesiae adhaereat. Eius mensa mappacooperitur eique, officio liturgico peracto, tegumentumdecens superimponitur.Tabernaculum, super altare positum, ne _ita altumneque latum sit ut impediat aut difficiles reddat actionesliturgicas; sit fixum.Ne candelabra altare obruant. Liber autem diviniservitii super pulvinari, non autem super pulpitum,habeatur et toto tempore missae in cornu meridionali4 PRAENOTANDAaltaris maneat, liber autem Evangelii in cornu septen-trionali. Super ipsam mensam ne ponantur reliquiaria,neque flores naturales vel artificiales, neque alia quaedivino sacrificio non inserviunt.3. - In parte septentrionali sanctuarii situm est pri-mum gazophylacium, vel eius loco mensa super quam de-ponitur discus et panis consecrandus, in parte meridio-nali autem alterum gazophylacium, vel eius loco mensa,super quam calix paratur et collocantur ampullae viniet aquae. Aqua autem ad manus lavandas necessariacum manutergio in gazophylacio septentrionali habeatur.4. - Ubi S. Sacramentum Eucharistiae servat...
Page 1 /
Ordo celebrationis "quddasa" iuxta usum Ecclesiae Syro-Malabarensis
Ordo celebrationis "quddasa" iuxta usum Ecclesiae Syro-Malabarensis, Romae, Sacra Congregatio pro Ecclesia Orientali, 1959